라틴어 문장 검색

recordare cetera, quam cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam sed etiam in conlegas tuos contumeliosam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 4:8)
is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 2:3)
Cornutus Tertullus censuit ordine movendum, Acutius Nerva in sortitione provinciae rationem eius non habendam.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 2:3)
Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem viro tamen plebeio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 356:3)
nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octavum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 379:2)
et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 11:1)
eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 166:1)
Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha11)
L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION